Si vero manus hominis animal invenire non poterat, offerebat pro salute, vel pace, similam farinam, scilicet delicatissimam fundens super eam oleum, et dicebatur simila oleata, vel oleo fermentata; thus offerebatur cum ea. Sacerdos autem totum thus et pugillum plenum similae oleatae adolebat super altare memoriale, id est in memoriam offerentis, ut scilicet Dominus memor esset ejus, vel sacerdos ad Dominum; reliquum erat sacerdotum. Tradunt Hebraei non semper plenum pugillum offerre, sed pro quantitate similae minus poterat offerri, in tantum, quod etiam impleto pugillo, omnes digitos poterat aperire sacerdos, praeter medium; et illud tantillum, quod remanebat, inter illum digitum, et volam, sufficiebat. Josephus vero drachmam unam offerendam dicit. Si vero sacrificium de simila coctum offerebat, panes sine fermento, conspersos oleo, coctos in clibano, vel in craticula, offerebat, et lagana azyma, id est latos panes, et tenues, non conspersos, sed linitos oleo. Quidam tamen per lagana, panem coctum in aqua intelligunt, ut sit tertium genus panis, a cocto in clibano, et cocto in craticula. Si vero coctum in sartagine offerebat, conspersum oleo, et sine fermento erat, et dividebatur minutatim. Ex his oblatis sacerdos memoriale adolebat coram Domino, de panibus unum, et de frustis unum; reliquum erat Aaron, et filiorum ejus ad edendum cum omni domo sua, et aequa sorte dividebatur eis. In Hebraeo praeter clibanum, tria ponuntur, Marchesilis, Mahebach, Michar. Marchesilis sonat conciliatrix, quod sartagine convenit propter stridorem, et susurrum frixurae. Michar rete, vel cribrum; Mahebach forte scaturiens, potest esse patella, in qua coctio liquida fit. Potest etiam esse tertia species sacrificii, id est a salutari, et pacifice pro gratiarum actione, vel pro victoria, scilicet pro aliquo bono eventu inopinato. Et potest dici fieri casu, ut sit una species sacrificii, quod fit casu.